De Admirandis, Pag. 124
 
Vanini, De Admirandis

/p. 124/ transierunt Hebraei, sua decessione aperiat.

Alex. – Non ego Plinij nec alterius Philosophi,

qui ut Vesuvij montis conflagrationem

et Nili originem addiscerent, praesentissimo

vitae discrimini se exposuerunt, exempla sectabor,

nam me vestigia terrent: nulli sane

retrorsum. Sed tuos potius eruditissimos pellegam

libros, ut curiosam de maris motu sitim

sedare valeam. Nunc de motu proeictorum

in mari aliquid a te excipere exopto.

I. C. – Non recuso.

DIALOGUS XXII.

De motu proiectorum.

Alex

Vesicam vento plenam sub aqua

demittere conabar aliquando, puer

cum essem, et admirabar a quo

sursum impelleretur. Cum vero

Philosophiam a limine salutavi,

aquae gravitati id adscribebam, quae suum locum

a vesica occupatum recuperare appetebat.

I. C. – Non haec mihi arridet opinio, aenea

namque pila aëre plena, si in aquam proijciatur,

exiliet; sin vero solida eodem ex aëre, aut etiam

eius dimidio pilula confletur, fundum

petet, nec emerget. Si aqua doleret quod a pila

esset suo defraudata loco atque iccirco subiret

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum